Montes Gelboe nec ros nec pluvia veniant super vos quia in te abjectus est clipeus fortium clipeus Saul quasi non esset unctus oleo quomodo ceciderunt fortes in proelio Jonathas in excelsis tuis...
Mons Gelboe nec ros nec pluvia veniat super te quia in te occisus est clipeus fortium clipeus Saul quasi non esset unctus oleo quomodo ceciderunt fortes in proelio Saul et Jonathas amabiles et decori...
Petrus apostolus dixit paralytico aenea sanet te dominus Jesus Christus surge et sterne tibi qui continuo surrexit et omnes qui videbant conversi sunt ad dominum
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus dicens inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes
Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores quomodo ceciderunt fortes in bello et perierunt arma bellica inclyti Israel flete