Ecce carissimi dies illa judicii magna et terribilis instat praetereunt dies nostri et velociter advenit praeclarus adventus domini jam crebro sono nos hortatur et dicit priusquam ostium paradisi...
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis ecce dominus iterum spiritaliter inter homines ambulat si quis vult post eum venire abneget semetipsum tollat crucem suam et sequatur eum
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis in his ergo diebus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa patientia in vigiliis in jejuniis et in caritate non ficta
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te...
Ecce dies veniunt dicit dominus et suscitabo David germen justum et regnabit rex et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra et hoc est nomen quod vocabunt eum dominus justus noster