Apparuit caro suo Joanni dominus Jesus Christus cum discipulis suis et ait illi veni dilecte meus ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis
Beatissimus Marcus evangelista velut athleta fortissimus ad certamen promptus gradiebatur dicens fratribus dominus meus locutus est mihi ut Alexandriam proficiscar alleluia
Domine suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me aperi mihi janua vitae et perduc me ad convivium epularum tuarum tu es enim Christus filius dei vivi qui praecepto patris...
Exaltabo te domine quoniam suscepisti me educ de inferno animam meam salva me domine a descendentibus in lacum exter factus sum fratribus meis quia jussisti me vocasti me deus ecce venio suscipe me
Germanus vir apostolicus spiritu sancto plenus a Christo domino obitus sui diem praenoscens fratribus ait commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum...