Dixerunt pharisaei ad Joannem quis ergo es ut responsum demus his qui miserunt nos et ait illis ego vox clamantis in deserto parate viam domini sicut dixit Isaias propheta
Factum est verbum domini super Joannem Zachariae filium in deserto et descendit in omnem regionem Jordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Maria tribus mensibus quasi stetit laboribus Elisabeth subdendo conferebat de angelo et verborum mysterio quae protulit salutando mutum audivit eloqui et prophetias domini in Christo declarando plura...