Abiit Jesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis et sequebatur eum multitudo magna pro signa quae faciebat super his qui infirmabantur subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis...
Cum surrexisset dominus Jesus a cena posuit vestimenta sua coepit lavare pedes discipulorum suorum et tergere linteo quo erat praecinctus imitemur ergo eum ut habeamus pacem in regno suo
Erat Jesus docens in synagogis Judaeorum et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis quam cum vidisset Jesus vocavit eam ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
Haec est dies quam fecit dominus hodie dominus afflictionem populi sui respexit et redemptionem misit hodie mortem quam femina intulit femina fugavit hodie deus homo factus id quod fuit permansit et...
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit...
Mulier quae erat in civitate peccatrix attulit alabastrum unguenti et stans secus pedes Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat