Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde et ore confitemur laudamus atque benedicimus tibi gloria in saecula
Dixerunt impii apud se non recte cogitantes circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris promittit se scientiam dei habere filium dei se nominat et gloriatur patrem se habere deum...
Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est sanctorum populus qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum qui ut credimus cum illis angelorum legionibus jam collaudant deum in caelis