Isti sunt sancti dei Crispinus et Crispinianus nobiles progenie rebus ditati egressi sunt Roma propter amorem dei reliquerunt omnia secuti sunt dominum et pervenerunt ad praemia regni quae promisit...
Martyres Thebaei beati nobiles virtute nobiliores fide evangelici praecepti sub armis nequaquam immemores reddebant quae dei erant deo et quae Caesaris Caesari restituebant
Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam | Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina...