- Log in to post comments
| a08142 A | Magnam beatae virginis Mariae humilitatem respiciens deus fecit in bracchio suo quia potens est et sanctum nomen ejus Jesu alleluia |
| h03624a ANTV | Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum | Adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel |
| g00458 Al | Alleluia Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |
| g01598 Ca | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo aula respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui deposuit potentes de sede et exaltavit humiles esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula |
| 004510 A | Quia fecit mihi dominus magna qui potens est et sanctum nomen ejus |
| a03025 A | Prope est dominus omnibus invocantibus eum in veritate custodit dominus omnes diligentes se idcirco laudationes domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus alleluia |
| g02841a InV | Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |
| g02712a GrV | Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |
| a06487.1 H | Jam passionis inquo ande gloriam fides beati Juliani provocat quam Marcianus nuntiatam non ferens omnes fideles martyrum sacri choros flammis peruri per satellem praecipit | Ast Julianum quem rebellem pertulit jubet suspendi verberari fustibus sed unus ex his caesor ausus pestifer sacrata diris membra tundens ictibus carens ocelli ultus est mox lumnie | Quem Julianus carne corde illuminans Vhristo futurum praeparabit martyrem ad ipse tractus per plateas dicitur torquendos omnis saevitatum pondere paenis que diris vulnerandus acriter | Jam turbulenta praesidalis optio sanctum cruentis vinxerat doloribus et ecce tractus martyr ad locum venit quo dulce pignus educatur praesidis Celso vocatus celsius vocabulo | Qui visionis glorioso lumine Christi fidelem cominus mox intuens fixosque vultus dirigens in martyrem stupet polorum legiones candidas blandis beatum consolari affatibus | Hoc rursus idem cernit aucta gloria caputque supra martyris coronulam gemmis coruscam ponderantes auream trium virorum aureolis vultibus melos supernum concrepabant suavius | Talique visu ipse quippe cantica quae harmonia concinebat suavior miratur idem vestibus depositis cursu petivit martyrem dei celer se christianum corde et ore profitens | Subtractus ex hinc martyris vestigia calore Christi jam sacerde osculat plagas relambit sacra lingit vulnera se Juliani profitens ad sancta nomen parentur vel honorem abnegans | Mox nuntiorum contabescunt tedio mater paterque in dolore tabidi funebre factum non ferentes filii clamore terras luctuoso compluunt plangunt gemunt que consolari nequeunt | Sed ecce rursus praesidis fremens furor prolem jubet disgregari a martyre frustratur actus jussionis inmodae videns quod quisque vellet profici contracta vultus bajularet brachia | Hinc noxiali claudit ambos carcere quo furva essent tota caeca et fetida sed sidus illic lucis almae splenduit et luminoso nectar adit carceri locus que horrens fit beatis clarior | Quod rite factum pertremescunt milites et lumen hujus contuentes gratiae conversa Christo corda votis offerunt sternuntur almis martyris vestigiis Christum honorant nomen ejus praedicant | His convocatis ad fidem custodibus bis dena eorum conflagrarunt pectora septem fideles stirpe clara proditi quos sacra Christo vinxerat germanitas claro utebantur hi magistro Antonio | Doctore tali prae eunte angelo petunt ovantes claustra dira carceris quibis beati consedebant martyres statimque florens Celsius vel milites baptisma Christi consequuntur candidum | Hinc agmen unum christiani dogmatis facti magistro Juliano Antonio uno tenentur mancipiati vinculo unius acti carceris custodiam finire vitam cum triumpho exaestuant | Fides probata Juliani martyris probanda signis rursus et virtutibus corpus sepulcro mancipandum susciat plebe obstupente vel trementem insignia terrena vincens vincit et mox tartara | Sed ecce surgens voce clamans intonat accepta esse vota Christo martyris cujus precatu glorioso munere infernus omnis contremescens palluit vivum reportans quem tenebat mortuum | Truces ministros inferorum viderat quorum ducatu pronior per tartara deductus ipse hinc abysso haeserat hinc sorte mortis liberatus exiens Christum fatetur Julianu nectitur | Qui consecutus gratiam baptismatis athleta Christi fortis idem factus est fide novatus caritate fervidus ex sacramento dictus Anastasius agonis arce cum beatis utitur | Aurora fulgens jam diem reduxerat paratae paena nuntiantur praesidi cupae minaces jam repletae sulphure pisicisque stuppae copia bituminum suscepta membra non perurunt martyrum | Flamis cremandi mrtyres depositi adstante vulgo plebis er frequentia probantur igne mox ut aurum fulgidum clamore uno concrepantes singuli melos ab igne carminis Davidici | Consumptus ignis gloriosos martyres ostendit aucta dignitatis gloria tantaque rei comprobans miraculum praeses quod ante Marcianus sponderat matrem beato tradit idem Celsio | Haec commorata promptior cum filio gratos odorum nare fructus excipit hinc suavitatis jam refecta nectare oblivionem mox dolorum sustinet confessa Christum laeta corde et corpore | Quae tincta fontis sacrosancti gurgite et prole nata sua a patre filio calore fervens christiani nominis se persequentes caecitate percutit thronum que casta conjugale abnuit | Tunc marcianus hoc suorum funere percussus adstans excipit vulnus novum nam voce clara imprecatu martyrum submersa templi pulchritudo deperit templumque ipsum terrae hiatus absorbuit | Ab hinc atrox jam praesidis minax furor santcis crematis et peremptis caeteris mox Juliano et beato Celsio cutem revulsit gloriosi verticis quos et ferarum mox subegit morsibus | Hinc jam theatro intromissi martyres cum noxiali perditorum agmine mixto mucronis enecantur verbere sed canditato ad probantur sanguine munus piorum massa rubra corporum | Nam quisque supra corporis sui thecam apparuere christiano cae tui in virginali dedicato stigmate quorum cruor late respersus probat haec ipsa terra quo operire nesciat | Horum beata jam sepulta corpora fundunt perennem de sepulchris gurgitem ex cujus undis fons sacratus gratiae impletur amplis cursibus lymphaticis quibus stupenda prodeunt miracula | Illic sacrato functionis tempore natalis horum baptizandi confluunt decem leprosi mox salutis perferunt hinc vox tremenda de supernis intonat fides meretur Juliani haec omnia | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens |
| 202885 A | Laudemus nomen ejus sanctum (...) |