Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui...
Quam dulcia sunt eloquia tua virgo dei genetrix favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Dextram meam et collum meum cinxit lapidibus pretiosis tradidit auribus meis inaestimabiles margaritas et circumdedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis