O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam...
Clara sanctorum una Jerusalem mater exulta nimium laetare | Filii multi quia sunt desertae quam viri adems | Jacobus ob hoc vocitatur justus sacram conscendit sacer et cathedram sancta sanctorum...
Regnum tuum regnum omnium saeculorum Domine rex regum | Cujus regni gloriam et potentiam tuam loquuntur | Plena oculis quattuor animalia ante et retro | Leo vitulus homo aquila profunda rimans...
Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis clavis amor verus res miranda | Mens in carne patuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit...
Glorificati hominis viderunt gloriam qui affuerunt nam caro quam cinis semper obtexerat ita resplenduit ut quoddam resurrectionis decus et extincta proferret
Domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui rogat resuscitari filium suum et redde in hoc corpusculum animam quam tulisti et completa oratione revixit et sanum reddidit patri suo