Alleluia Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae tunc dicit illis qui a dextris ejus erunt venite benedicti patris mei percipite regnum cum gaudio magno
Amen dico vobis quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis venite benedicti patris mei possidete praeparatum vobis secundum magnitudinem brachii tui posside filios morti punitorum regnum ab initio saeculi
Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae et coeperit judicare saeculum per ignem tunc assistent ante eum omnes chori angelorum et congregabuntur ante eum omnes gentes tunc dicet his qui a dextris ejus erunt venite benedicti patris mei possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi et ibunt impii in supplicium sempiternum justi autem in vitam aeternam et regnabunt cum deo in saecula
In die quando venerit ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistent omnes populi ante tantam majestatem domini nimium perterriti dies illa dies irae dies tribulationis dies miseriae et vindictae dies tubae et clangoris dies nubae et caliginis dies illa nimium erit impiis amaro o quam felices erunt illi qui vocem domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi