- Log in to post comments
| 601021Pa [M] | O domine rex regum imago quae (...) |
| 203116 A | Mirabilis es o rex regum cui (...) |
| a05734 H | Vexilla Christus inclyta late triumphans explicat gentes adeste supplices regique regum plaudite | Non ille regna cladibus non vi metuque subdidit alto levatus stipite amore traxit omnia | O ter beata civitas cui rite christus imperat quae jussa pergit exsequi edicta mundo caelitus | Non arma flagrant impia pax usque firmat foedera arridet et concordia tutus stat ordo civicus | Servat fides connubia juventa pubet integra pudica florent limina domesticis virtutibus | Optata nobis splendeat lux ista rex dulcissime te pace adepta candida adoret orbis subditus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| ah47068 Ky | Clementissime conditor omnium rerum o Domine nostri eleison Kyrie eleison | Qui es omnium princeps regum rex caeli terrae eleison Kyrie eleison | O Theos kyrie sabaoth solium qui tenes gloriae ymas eleison Kyrie eleison | Flos stirpis Jesseae Christe nostra placatus prece eleison Christe eleison | Chorus ideo nunc extollitur in tua laude eleison Christe eleison | Ad te sunt oculi Jesu redemptor nostri nobis eleison Christe eleison | O Deus annue quod plebs proclamat ad te eleison Kyrie eleison | Tibi proprium est misereri redemptis semper eleison Kyrie eleison | Eia reddite laudem Domino patri gratissime gloria prolique simul resonet cum sancto flamine et ut indulgeat proclamemus excelsa voce eleison Kyrie eleison |
| 007091zad V | O domine rex regum imaginem tuam ne deseras sed potius miserere quam irascaris |
| ah50240.1 Sq | Rex regum dei agne leo juda magne | Cruce virtute mors peccati vita justitiae dans fructum jam ligni vitae pro gustu scientiae pro rapina gloriae | Dum tuus sanguis jus rompheae prestrinxit flammeae paradisi pandis hortum stirps oboedientiae medicina gratiae | Haec dies domini celebris pax est in terris fulgor inferis et lux superis dies duplicis baptismi legis et evangelii | Christus pascha est homini dum vetus transit novus surgit haec dies domini pange mens expers fermenti plena panis azimi | Submersis hostibus signatis postibus assum pascha nocte domo una jam cum lactusis ede agrestibus | Pellitis pedibus accinctis renibus cum baculo propera et caput cum in testinis et pedibus vora | Hac die nos lava Christe mundans hysopo fac dignos nos hoc mysterio mare siccans leviathan perforans maxillam hamo armilla | Calice nos inebria sopi suscita de torrente bibens in via damna nostras tu pontifex hostia torcular calcans tu uva | O flos virgineae virgae fraglans plena septemplici rore lampas rosae rubor lylii candor nive lacte pulcrior specie quo de tantae clementiae consilio microcosmi inclinaveras auxilio ut miseri particeps redemptor esses absque peccati naevo gestans formulam peccati | O consanguinee servi domine spes anastaseos primae ultimae per jusjurandum semini Abrahae firma et nos dux athanatos nos tuo convivificans corpori commortuos Adae parenti veteri tu membris fortioribus jungens infirma vitae aeternae dans pascua tu pascha. |
| 601649 R | O rex gloriae domine virtutum (...) |
| 509502.Tp556 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Angelica jam pater laude cum prole et procendete pneumate LAUDAMUS TE Quod genitum per verbum inclite patrasti cuncta in hoc mundo bona valde BENEDICIMUS TE Moderantem caelos tellurem mare cum coaeterna pariter virtute ADORAMUS TE Quem superi tremunt ordines in sede majestatis resplendentes lumine divinitatis tuae regum rex o Domine GLORIFICAMUS TE Splendor qui candens vero de lumine carnis nube pro nostra tactus est salute imperans ubique GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| ah53038 Sq | Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere jam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |