- Log in to post comments
| 600950.Tp3 Tp | Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra |
| 200488 A | Beata es virgo Maria quae (...) |
| ah53097 Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia |
| a02170 H | Beata dei genetrix nitor (...) | Maria decus hominum regis (...) | Maria templum domini dei (...) | O singularis femina sola (...) | Sidus maria splendidum te (...) | Maria virgo regia david (...) |
| g03480.Tp1 Tp | Agmina virginum praecellit beata virgo Maria hodie ovans decurrit Christo obviam cum in lumine claro fulgens super angelos in gloria exaltata orat pro nobis ad dominum ut de regno ejus participemur |
| 007519c V | Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David |
| 600696a V | Hodie Maria virgo caelos (...) |
| 006781c V | Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David |
| 006854 R | Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David per quam salus mundi credentibus apparuit cujus vita gloriosa lucem dedit saeculo |
| g02806a InV | Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David |