Hodie pater de caelis testificavit filium quo audito discipuli timuerunt valde prostratique sunt ad montem dicentes hic est filius meus in quo complacuit
Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna jugi laetitia dies prima | Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima | Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret | Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum jam mundus in praecipitia totus iret | Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis | Desperante mundo remedium diu tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis | Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur | Dignitatis primae conditio reformatur nobis in filio cujus nova nos resurrectio consolatur | Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans humeris ad superna | Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet hominum laus aeterna | Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis | Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et jubilatio sit in caelis