Hodie in Jordane baptizato domino aperti sunt caeli et sicut columba super eum spiritus mansit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui
Hodie in monte transfigurato domino aperti sunt caeli et nubes praeclara super eum descendit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit
Quando sanctus Medardus accepit transitum corporis ipsius horae momento caeli prorsus aperti sunt et ante sancti corpusculum quasi per tres horas divina luminaria astiterunt et magnum fuit mysterium