Concede nobis domine quaesumus veniam delitorum et intercedentibus sanctis quorum hodie sollemnia celebramus talem nobis tribue devotionem ut ad eorum pervenire mereamur societatem
Magnificamus sanctum nomen tuum domine beatorum Cornelii et Cypriani sollemnia celebrantes quorum ecclesia sacratissimis pollet virtutibus et pietatis rutilabat actibus nosque annuente Christi...
Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis...
Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo cleri plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus...
Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia
O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti...
Adjuvent nos eorum merita quos propria impediunt scelera excuset intercessio accusat quos actio et qui eis tribuisti caelestis palmam triumphi nobis veniam non deneges peccati
Deus aeterne in cujus humana conditio potestate constitit animas fidelium defunctorum quaesumus ab omnibus absolve peccatis ut paenitentiae fructum quem voluntas eorum optavit praeventi morte non...