Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Vidi signum in caelo magnum et admirabile angelos septem habentes septem plagas novissimus quoniam in ipsis consumata est omnis indignatio dei | Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius non adoraverunt neque habuerunt numerum nominis ejus stantes super mare vitreum habentes citharas dei et cantantes canticum nobum Moysi servi dei et canticum agni dicentes | Magna et mirabilia opera tua domine juste et vere sunt viae tuae rex omnium gentium | Quis non timet domine et magnificat nomen tuum quoniam solus justus es | Quoniam omnes gentes venient et adorabunt te domine quoniam justa et manifesta sunt opera tua domine