Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste
Homo iste fecit mirabilia in vita sua et probatus perfectus inventus est in gloria aeterna ibi Christe referimus gratias qui nos divinis muneribus fatias exmensa plena donis tuis omnibus nos fumentes te laudamus domine dequa edentes laudes tibi dicimus nunc et semper per omnia saecula alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia