Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera
JUSTUS ac pietate plenus UT PALMA martyr Stephanus FLORET martyrum premiis ET SICUT cedrus speciosa Libani exaltatus preminet horum turmis qui pro suis inimicis Dominum caritate preditus exoravit unde centenis fructibus fretus opimis actibus regis caelestis MULTIPLICABITUR
Laetabundus exsultet fidelis cum sit dominus et domine chorus alleluia regem regum intactae profudit thorus res mirranda angelus consilii natus est de virgine sol de stella sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara sicut sidus radium profert virgo filium pari forma neque sidus radio neque mater filio fit corrupta cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra verbum ens altissimi corporari passum est carne sumpta Isaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit esse caeca si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera natum considera quem docet littera ipsum genuit puerpera