In civitate domini clara sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomi et balsami odor suavissimus qui ad laudem dei pertinet ibi angeli et archangeli hymnum novum decantant ante sedem dei Alleluia
Et ut perfecerunt omnia secundum legem domini reversi sunt in Galilaea in civitate Nazareth et Jesus proficiebat sapientia aetate et gratia dei erat in illo
In civitate domini ibi sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ibi angeli et archangeli hymnum deo decantant ante thronum dei alleluia
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit...
Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum...
Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni...