Laetentur omnes populi quanta festivitatis gloria quia hodie sanctus sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est atque vocatus ad nuptias aqua vino...
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes alleluia hic factus est in caput anguli a domino factum est et est mirabile in oculis nostris alleluia alleluia
Mirabile mysterium declaratur hodie innovantur naturae deus homo factus est id quod fuit permansit et quod non erat assumpsit non commixtionem passus neque divisionem