Jesu redemptor optime ad Mariam nos imprime ut mundi advocata pari forma nos visitet sicut fecit Elisabeth per summam pietatem mores et actus dirigat et ad caelos alliciat per gratiam collatam
Vox sonora nostri chori nostro sonet conditori qui disponit omnia | Per quem dimicat imbellis per quem datur et puellis de viris victoria | Per quem plebs alexandrina feminae non feminina stupiut...
O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei...
Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Accingimini filii potentes et estote parati pugnare in proelio quoniam melius est nobis more in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat
Accingimini filii potentes et estote quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat