Inviolata intacta et casta es Maria | Quae es effecta fulgida caeli porta | O mater alma Christi carissima | Suscipe pia laudum praeconia | Nostra ut pura pectora sunt et corpora | Quae nunc flagitant devota corda et ora | Tu da per precata dulcissona | Nobis concedas veniam per saecla | O benigna quem sola inviolata permansisti
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica
Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena veniae | Tu suavis delicata caeli clavis fabricata manu sapientiae | Tu fecunda tu fecundans mater munda mundum mundans exemplar munditiae | Tu magistra generalis tu ministra specialis dulcoris et gratiae | Tu serena sole vero cella plena vino mero granum sine palea | Spes salutis pacis portus vas virtutis florens hortus arumatum area | Pietatis fons amoenus caritatis calix plenus devotos inebrians | Indevotis tu virtutem et aegrotis das salutem reos reconcilians | O benigna virgo gaude summe digna summa lauda summe venerabilis | Gaude rosa pura decens speciosa semper recens flos immarcessibilis | Stirps beata fac placatum patrem nata parens natum nobis peccatoribus | Ut te duce servi tui possint luce vera frui cum choris caelestibus Amen