A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae...
Florem mundus protulit cujus odor contulit spem salutis constitutis in valle miseriae fructus hujus flosculi clarus ut carbunculi cor ascendit dum perpendit gustum penitenciae fragrat mundus ex odore...
Laetentur omnes populi tantae festivitatis gaudio quia hodie novum sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie salvator mundi in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est hodie vocatus ad nuptias...
Gentis polonae gloria clerique splendor nobilis decus lycei et patriae pater Joannes inclyte | Legem superni numinis doces magister et facis nil scire prodest sedulo legem nitamur exequi |...
Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices...