Beatissimus Marcus evangelista velut athleta fortissimus ad certamen promptus gradiebatur dicens fratribus dominus meus locutus est mihi ut Alexandriam proficiscar alleluia
Beatus Othmarus athleta dei electus bonum certamen certavit cursum consummavit fidem servavit quapropter in vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam...
Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus a domino virgo in aevum permansit
Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex