Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus...
Cornelius centurio vir religiosus ac timens deum vidit manifeste angelum dei dicentem sibi Corneli mitte et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic dicet tibi quid te oporteat facere
Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente in gloria orbi terrarum haurite aquas de fonte salvatoris sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus deus noster
Sanctus autem Cucuphas ad praesidem dixit ego deum alium nescio praeter dominum qui est verus deus quem corde credo ore confiteor et omni studio praedico
Stans autem Jesus jussit caecum adduci ad se et ait illi quid vis faciam tibi domine ut videam et Jesus ait illi respice fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur illum magnificans...