Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis...
Miles ad castrum properes novellum pridem et notos repetas locellos posside terram tibi praeparatam jam comes Galli sociare illi | Nos sua Magne pignora Gallus miserat ad te teque venire oppido...
Exsultet omnis aetas sexus uterque | Virgines sorores plaudite | Viduae jugatae psallite | En splendent gaudia offeruntque summum ratum seni justo | Quo viso securus caeli penetravit culmina Simeon...
Laus tibi Christe | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cujus omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt |...
Omnis sexus et aetas festa Thebaeorum martyrum | Hodie honore summo certatim celebret | Numerus perfectus quam legionem integrat | Quae thus ferre diis et liba cum noluisset fundere | Sancivit rex...
Fons deus vitae perennis lux origo luminis aspice plebem canentem festa summi martyris excipe vota praecantum summe laudum carmina | En tui Felicis almi pangimus insignia tu resolve vincla linguae...
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...
Laetus aether stellifer laudum Titan et lunae globi fulgentes roboant gens lingua sexus et aetas jubilantes voce clamant Jesus crucifixus jam regnat per omnia