| ah49389.2 L | Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET GLORIA Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | Invisibilis interminus | ET GLORIA ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra |
| g00597 Gr | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem domino annuntiantes |
| 200213 A | Alleluia omnes de Saba venient alleluia aurum et thus deferentes alleluia alleluia |
| 008159 W | Omnes de Saba venient R. Aurum et thus deferentes et laudem domino annunciantes |
| 008159.1 W | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes |
| ah53030 Sq | Hanc diem tribus dominus signis illustrat | Pro nobis veniens de supernis et induens mortalia | Praesepi ponitur adorandus monstratur stella praevia | In oriente cernentes nova lumina | Persarum reges hodie nam mystica adcurrunt dare munera | Nato qui cum patre regit cuncta saecla et gubernat montes etiam ponderat | Aurum thus et myrram deferentes regi deo vero carnem assumpsisse mystice praedicant | Jordanis hodie retro subtrahit undulas | Joannes expavet salvatorem tingere clamans me magis tu lava | De caelo intonans gentor filii placet inquit gloria | Et sanctus spiritus columbae specie comparem se clamitat | Hodie nuptiales thalamos dominus sanctificavit vertens in vinum flumina | Stupidos vetustatis latices subito efficiens sapidos omnibus et propinavit sanctae praemia vitae porgens sanguinis pocula | Quaesumus jam nos respice tu pater et viam patriae supernae demonstra | Ut recto semper gradientes cursu mereamur regna scandere praecelsa | Tu patris tilius humilis populi audi precum cantica | Cum sancto spiritu flamine supplicum audi vocum carmina | Ut tibi jugier concinentes veniant ad gaudia |
| 007523a V | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes |
| 007314 R | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem domino annuntiantes alleluia alleluia alleluia |
| 601689 R | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes |
| 004119 A | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes alleluia alleluia |