Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes...
O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei...
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
Martyres sancti una voce dixerunt fac quod facturus es quia scias nos non adorare simulacra manufacta surda et muta sine visu absque sensu et absque gressu
Te gloriosus apostolorum chorus te prophetarum laudabilis numerus te martyrum candidatus laudat exercitus te omnes electi voce confitentur unanimes beata trinitas unus deus
Voce clara chorus resonet caelum terra resultet ordines angelici noveni plaudant omnes cives aetherei laudes concelebrent tanto praesuli quo fulsit lumen tantum ecclesiarum chorus novae Jerusalem...
Beati estis sancti dei omnes cum persecuti vos fuerint homines et dixerunt omne malum adversum vos mentientes propter me gaudete et exsultate quia merces vestra copiosa est in caelis
A patre procedens filioque spiritus paraclite cujus unctio nos de omni re edoce absque voce super Christum in columbae dudum qui venisti specie apostolos et hodie replesti descendens in igne tuo...
Tibi Christe splendor patris vita virtus cordium in conspectu angelorum votis voce psallimus alternantes concrepando melos damus vocibus | Collaudamus venerantes omnes caeli milites sed praecipue...