Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie...
Beate martyr Januari qui cum tuis felicibus collegis nunc inhabitas in atriis dei eisdem tibi adjunctis apud eum qui te elegit et assumpsit intercede pro nobis
O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes