Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Laudes deo dicam per saecula qui me plasmavit in manu dextera et reformavit cruce purpurea sanguine nati qui cunctos redemit ab ortu solis orbis per climata usque ad mundi partes occiduas in laude cujus clamores excitat lectio Isaiae prophetae in qua Christi lucida (...)
Quomodo in me fiet hoc quoniam virum non cognosco dixit Maria ad angelum spiritus sanctus in te descendet et virtus altissimi obumbrabit tibi et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei