Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in...
Virginis sollemnia recolamus laudibus cujus et praeconia refovemus vocibus signis Sion filia polles et virtutibus da impetrata gaudia prece rogantibus ut fruamur gloria tecum in caelestibus
Ecce micantia veluti sidera nostrae Euphemiae certatrix trophea revolvens advexit anni rotatile cursu nobis jam celeri | Vota cum gaudiis crimina lacrimis mixta perpandere nunc omnes quo imus causa...
Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem...
Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica...
Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur...
Summo regi laudes devotas persona regum tu filia | Cujus virtus inclita in sanctis suis quam sit mirabilis | Nicolai praesulis sui miranda merita praedicant | Hic inter matris ubera Christi jam...
Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae...