Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris...
Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse...
In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis...
Salve de radice Jesse orta felix mater Anna post serum sterilitatem Gabriele tibi pollicente fecunditatem ex te prodiit virga virgo Maria quae sola sustentat nostre ruine miseriam celebrantibus ergo...
Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae...
O lux beata caelitum et summa spes mortalium Jesu cui domestica arrisit orto caritas | Maria dives gratia o sola quae casto potes fovere Jesum pectore cum lacte donans oscula | Tuque ex vetustis...
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola...
Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae...
Mirabile mysterium Deus creator omnium per incorruptam virginem nostrum suscepit hominem et nata mater Patre est qui natus matre pater est | Credit Eva diabolo Maria credit angelo per illam mors...
Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad...