Intercessio nobis sanctorum Gervasii et Protasii martyrum tuorum domine succurrat atque nos ubique protegat ac defendat ut amborum precibus ab omnibus malis liberemur
O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis
Sancta Maria intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piissimum regem atque divinum ut det nobis veniam peccatorum nostrorum et gaudium sempiternam
Sancta Maria succurre miseris juva pusillanimes refove flebiles ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu sentiant omnes tuum levamen quicumque celebrant tuum natale