Alme martyr Domini gloriose enim athleta | Vocesque nostras audi aure placatissima | Ut mereamur dignas tibi laudes canere in hac aula sancta | Quem hodie celebrat cuncta simul caterva tua solemnia | Qui per fidem sanctae trinitatis gratanter triumphi meruisti palmam | Ut clarissima prece tua et per crucis sanctae signum illuminabas | Ecclesiae thesauros tuis manibus donabas in coelestes thesauros manus pauperum deportabant | Et sequenti magistro voce clara proclamabas quo progrederis pater sine filio ad victimam | O beate summe martyr laurenti qui inter martyres gloriose regnas | Intercede pro nostrorum crimine ut mente devota celebremus festa | Ut cum sanctis omnibus nos gaudere mereamur ut dignis precibus illi adjuvent in saecula | O rex aeterne deus qui sine fine regnas junge nos cum ipsis in coelestia regna sancta | Tibi sit gloria qui gubernas cuncta maria et arva montium cacumina | Qui es trina sancta majestas aeterna tua potentia salva nos per saecula
Sanctae trinitatis fidem Gertrudis virgo confessa est volamen accepit et semetipsam deo tradidit et omnia quae habebat monente praedicatoe suo sancto Amando affirmabat