- Log in to post comments
| 601303b V | Hodie sancti martyres Christi (...) |
| 204448 A | Sancti martyres Christi dum (...) |
| 602903a V | Sancti martyres Christi (...) |
| 200272 A | Angeli archangeli throni et dominationes principatus et potestates virtutes caelorum cherubim atque seraphim patriarchae et prophetae sancti legis doctores apostoli omnes Christi martyres sancti confessores virgines domini anachoretae sanctique omnes intercedite pro nobis |
| 601252 R | Isti sunt sancti martyres (...) |
| a06491 H | Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus |
| a06914 H | Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem virgo sanctaque Alodia quae clarent germanitate clarentque martyrio | Quae ambo inveunti aetatis infantiae martyres deo qua fide dilitescunt domui sed Christi accense igne enitescant celibes | Tunc deinde functionem cujusdam versipelli impelluntur ad conspectum praesidis viam vici vitam normam confitentes christiani dogmatis | Protinus regi delate perducuntur pariter urbis Osce assistentes principis praesentia quae interrogate pari Christum voce clamitant | Ilico traduntur almae private custodiam ubi quaterdenum tempus dierum instantiae respuunt promissiones respuunt supplicia | Sed in tali mancipate dierum articulo | Non cessant Christum praecantes ut illis constantiam passionis atque mortis largiretur optio | Igitur completa dies illuxit feliciter comproducte producuntur ad forum perniciter sic se ambo exortantes ad palmam martyrii | Percitus litor ostendens fulgurantem gladium ubi comprosilit prima nunilo sanctissima crine sibi illigata percussa prosternitur | Quod cernens germana virgo protinus Alodia excipit flexa cervice imminentem gladium sicque ambe laureate praebeantur aetheris | Inde tuam omnes sancte flagitamus gratiam ut earum interventu dimittantur crimina vitaque feliciorum potiamur gaudia | Procul sit a corde dolum pellantur lascivia caritatis omnis uno conectamus vinculo quo carisma dona sancti perfruamur spiritus | Gloria patri natoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quae deum cuncta fatentur saeculorum saecula | Amen |
| 205626 A | Jussi sunt sancti martyres Christi a carnificibus Simplicius atque Faustinus capitalem subire sententia quam laeti acceperunt propter dominum quorum corpora projecti sunt in profundum atque |
| 005192 A | Triumpharunt sancti martyres Christi qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere et cum sancto Mauritio regna caelestia acceperunt |
| 200508 A | Beati martyres Christi (...) |