Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem...
Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam...
Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui...