Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo
Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas...
Sanctus Gamaliel in visu dixit Luciano diligenter animadverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco
Ad haec sanctus Silvester ait evangelica sententia te alloquor stulte hac nocte anima tua tolletur a te et tormenta quae nobis minaris tu aeterna recipies
Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum et erant loquentes linguis et magnificantes deum tunc Petrus jussit eos baptizari in nomine domini Jesu Christi