Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna qui caeli lapsus solio mirabili consilio jam perdito per homine carnem sumsit de virgine quem angelis qui cecidit caeli eniem factum vidit obhoc iratus in vidit seque cum prole perdidit sed deus per clementia nostra motus miseria hostias vicit imperia cruce sumpta victoria cui nostra fragilitas laudes persolvat debitas quascum supernis civibus laetis canamus (...)
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)