Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata...
Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio...
Ad civitatem Valentinam Datianus praesidus sanctum Vincentium tunc praecepit pertrahi cum summa poena carceris et famis inopia et stridore catenarumque ille fortiter cuncta pro Christi nomine...
Aeternae jucunditatis cantico beata Maria Magdalena collaudat dominum in operibus suae pietatis quibus se de peccatrice justam fecit ut quasi Libanus odorem haberet intimae suavitatis
Amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile sed ascendit aliunde ille fur est et latro qui autem intrat per ostium pastor est ovium alleluia