Ait Jesus quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata tua an dicere surge et ambula ut sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata alleluia
Erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum hic cum audisset quia Jesus veniret in Galilaeam rogabat eum ut descenderet et sanaret filium suum
Gloriosis etenim martyribus quiescentibus sub arbore beatus Vitus orabat dicens Jesus Christe domine filius dei vivi accipe animas nostras in pacis gloriam alleluia
Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae