Sensit igitur et expertus est non esse mirum quod palato non sano paena est panis qui sano est suavis et oculis aegris odiosa lux quae puris est amabilis
In finem ipsi Idithun canticum David | Dixi custodiam vias meas locutus sum in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | Locutus sum in lingua mea notum fac mihi domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens | Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | Et nunc quae est exspectatio mea nonne dominus et substantia mea apud te est | Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me | Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti | Amove a me plagas tuas | A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero