Septem ergo Maria daemonia habuit quae universis vitiis plena fuit sed quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misericordiae cucurrit convivantesque non erubuit
O Maria Magdalena sume laudes lauda plena | Sume preces sume vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia | Exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi...
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te...
Laetare virgo Maria de te flos pulcher processit qui odore replet caelos fructu qui pascit angelos de cujus nube lux lucet talem nec ante caelum genuit nec post terra parturit habes ergo quo laeteris...