Si ego verus Christi servus sum et si vera sunt omnia quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit aperiat os ejus qui aperuit os Zachariae prophetae domini
Sancti vero martyres Crispinus et Crispinianus audacter regi impio responderunt dicentes pro Christi amore nos venisse fatemur qui est deus verus in trinitate unus cui servimus in fide ac dilectione...