Ecce nomen domini de longinquo venit ardens furor ejus et venient cum eo sancti in veste praeclara tunc exsurgens Gabriel angelus nuntiavit Mariae dicens spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi nascetur ex te filius vocabunt eum omnes Emmanuel alleluia
Spiritus domini replevit totam domum ubi erant apostolo et apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis pro ut spiritus sanctus dabat loqui illis alleluia
Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia
Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia
Angelus domini venit ad Mariam dicens ei alleluia spiritus sanctus super veniet in te alleluia et virtus altissimi obumbravit tibi propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei alleluia