Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei surgens a mortuis dominum se confirmat exsultemus et jucundemur in eo qui vera salus est mundi alleluia
Spiritus sanctus hodie etherea descendens ab aula discipulorum corda inveniens sibi ardentia fieri habitacula linguis apparendo in igneis omnibus infudit charismatum dona mentium robiginem excoquendo nostrorum septiformis gratiae nobis munus dignanter adtribuat quo enim essentiae nostrae carnis dei filius assumendo pertulit in presentis aevi curriculo est qui paraclitus arcis suis infinat cultibus nostrorum cordium adfectum quatenus post carnis nostrae defectum patris scilicet ac filii promissum fidelibus indefesse capere valeamus alleluia alleluia alleluia