- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Sponsa Christi ecclesia et (...) | 204749 | A |
| Haec est sacra prudens virgo christi sponsa dilexit christum et contempsit mundi vitam (...) | g02833 | Sq |
| Alleluia Hujus diei clara sollemnia | Flores martyrum reddunt celebria | Qua presbyter sanctus eximia Marcellinus fulsit constantia | Cum exorcista Petro socia passionis rutilans gloria | Harum rosarum purpura praesens vernat ecclesia | Praedulcique fraglantia felix redolet Gallia | Hora namque sui plantaria spirans Austri perflavit gratia | Cujus inde miti clementia fluxerunt aromata dulcia | Hinc martyrum virtus egregia fragravit sicut mirrae copia | Quorum effloruit victoria ut arbor palmae flecti nescia | Grossos suos tulit ficulnea mala germinaverunt punica | Dedit flores fructusque vinea odorem fudit nardus pistica | Hi sunt qui Deo placens hostia si tradiderunt ad supplicia | Laveruntque vestimenta sua in sanguine agni vernantia | Cum hysopo cedrum offerentes atque cocci bistincti stamina | Roboravit istos fides et spes ardentes caritate gemina | Nam beauts Petrus exorcista dum signorum coruscat gratia | Cum sponsa credit et familia Artemius sanata filia | Marcellinus presbyter lavacra populis confert salutaria | Huic tormenta martyres varia perferunt sereni saevitia | Quibus decollatis ad gaudia feruntur animae caelestia | Nobis ergo Christi clementia per horum succurat suffragia | ah44217 | Sq |
| Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia (...) | ah54047 | Sq |
| Illustrat clare saeculum undena turma virginum quarum sacratur sanguine fuso pro Christi nomine | Prima beata Ursula regali fulgens infula ex insulis Britanniae alto processit genuine | Sponsa regis aetherei exsistens cultrix domini cum ipso post aethereum martyr adivit thalamum | Arte sacra virgineum virgo cogens exercitum adversus minas saeculi armis instruxit fidei | Fictis insistunt lusibus marinis vagae fluctibus labuntur fuga subito flatu potitae prospero | Orationis gratia Gerasma duce praevia Romam petentes plurimos assumunt Dei famulos | Tandem pro Christi nomine cuncti simul Coloniae Hunnorum caesi gladiis fruuntur caeli gaudiis | Exsultet nunc ecclesia tot martyrum victoria quorum juvari meritis votis precamur sedulis | Gloria uni domino patri nato paraclito honor decus imperium nunc et per omne saeculum | ah52368 | Sq |
| Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia | ah53097 | Sq |