Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei cum aegrotis medicus discubuit et ecce Maria mulier aegrota in domum ad medicum salutis desiderio facta impudens audacter irrupit
Intravit Jesus in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes domini Jesu audiebat verbum illius
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam...
In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis...
Zyma vetus expurgetur ut sincere celebretur nova resurrectio | Haec est dies nostrae spei hujus mira vis diei legis testimonio | Haec Aegyptum spoliavit et Hebraeos liberavit de fornace ferrea | His...
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...