Vir beatus pardum nempe fert ad caules ovium et leonem et ad praesepe bovis ferocissimum nam minis precibus et donis terret mulcet incitat pravos mites vanos bonis Christi quos deificat
Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a...
Congaudentes cum angelis et cum choris virgineis festum colamus virginis Catharinae canticis | Quam dominus in carcere per columbam mirifice seua pavit fulcedine de dono suae gratiae | Hanc spiritus...
Psallat laeta contio recolens cum gaudio votiva sollemnia | Quod Donatus hodie de lacu miseriae transit ad caelestia | Puer Romae studuit studioque floruit docente Pigmenio | Fugit in Aretiam perdi...
Clarum sidus fulget mundo luce micat laetabundo tenebrarum in profundo sole luna clarius | Leonardus fortis leo nardus sanans plagas reo praedicator placens deo et christi vicarius | Naufragari...
Beata Agnes in medio flammarum expansis manibus orabat te deprecor venerande colende pater metuende quia per sanctum filium tuum minas evasi sacrilegi tyranni et carnis spurcitias immaculato calle...
Sancte confessor domini dominice pie monachorum pater attolle nos ad te clamantes ad amorem caelestis desiderii ut praeventi donis caelestis gratiae bravium consequamur sempiternae gloriae
Sanctissimus dei cultor Barbatus ex obsessis corporibus minis aliquando vel fusis precibus immundo spiritu ejiciebat invocato nomine Christi varios curabat languores
Ecce sacerdos ingens cui Ticinensis clamabat populus dicens ingredere pater sancte ingredere nostrisque caelestium donis charismatum longaevus miserere