Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes
Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus a domino virgo in aevum permansit